Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus1 sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus
sit, quam illum, a quo, sic2 minime mirum est primo
nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem
ipsam3 sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint,
a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis
ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data
esse appareant, sic appetitio animi, quae ὁρμή Graece
vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam
formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.