Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset
Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,1 quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui
respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat
transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in2 victoria est mortuus. Leonidas autem, rex
Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos,
quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae [p. 77]
mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo.
beatus3 sibi videtur4 esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, “cum summis doloribus laetitia.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.