Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio,
gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo
referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis,
quid1 optimum denique in vita iudices non audere in
conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum
magistratum inieris et in contionem ascenderis—est
enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,
[p. 66]
et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de
maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—,
quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse
in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis, “tam
amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?”
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times,
dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod2 turpis
oratio est?3 mene ergo et Triarium dignos existimas,4
apud quos turpiter loquare?
23.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.