Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut
tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus
haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—';
cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit;
non metuet autem, sive celare poterit,1 sive opibus
magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet2 existimari bonus vir,3 ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque [p. 65]
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.