Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
non
potes1 ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse
et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te,
inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode
verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant,
secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem,
praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,
[p. 64]
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati
ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si
modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid
faceret inprudens, quod offenderet animos hominum,
aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. “Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud
negotii2 nihil habemus.”
22.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.