Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec
testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non
possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.
numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem,
Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui
in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.1 nunc
vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e2 thesauris suis quos et
quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam
tantis voluminibus de Themista loqui?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.