Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
At quam pulchre dicere videbare,
cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem1 plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec
futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto
corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et
quaerebas, quis aut hoc miserior aut2 superiore illo beatior;3 deinde concludebas summum malum esse dolorem,
summum bonum voluptatem!
20.
Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,4 qua non abundaret. erat
et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et
copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua
patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus
ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.