Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates—
malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim
viro—, num etiam eius collega1 P. Decius, princeps in
ea familia consulatus, cum se devoverat2 et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de
voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut
quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque
mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum
nisi esset iure3 laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho4
bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.