Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer
habere bene cognitam1 voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico
ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui
crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet
haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
3.
Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is,
qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat,
id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et2
quale sit, nesciat!
Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut
omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.
Quonam,3 inquit, modo?
Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam
sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.
Quid ergo?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.