Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod
facillime apparet, cum vacui curis etiam quid1 in caelo
fiat scire avemus,2 his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa,
fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum
atque magnificum, ad imperandum magis quam ad
parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam
et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.