Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod
e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et
ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem
minimam habet, maximam vim, populus cum illis1 facit.
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis
semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti
cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo
et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum2 comparatione positum putat.3 ego autem existimo, si honestum esse
aliquid4 ostendero, quod sit ipsum vi sua5 propter seque
expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit,
breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad
omnia tua, Torquate, nisi6 memoria forte defecerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.