Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed
solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi,
vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens
ingenii humani significat ad unam hanc1 rem natum
hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus
[p. 52]
Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod
vos interdum vel potius nimium saepe2 dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo
satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius:
'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,3 ut Aristippus,
sive non dolentem,4 ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.