Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut
persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset
praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere?
atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut
edint1 de patella, deinde ita mortem2 non timentes, ut
illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses
sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris
medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: “Si gravis, brevis; si longus, levis.” Unum nescio,
quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates
habere.
8.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.