Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
Idne [p. 85]
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,1 quod praestantissimus fuisset in
conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus
bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos
suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat
facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio?
tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla2 concordiae. nec enim, cum tua causa3 cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia
deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.4 maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate
dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi
honestas5 natura plurimum valeat, cur non cadant in
sapientem non est facile defendere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.