Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[115]
sed lustremus animo non has maximas artis, quibus
qui1 carebant inertes a maioribus2 nominabantur, sed
quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad
voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi
proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris
tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit,3 non cum ea parte
animi, in4 qua inest ratio atque consilium, sed cum
cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat?
Quaero enim de te, si sunt di,5 ut vos etiam putatis, qui
possint6 esse beati, cum voluptates corpore percipere7
non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint,
cur similem animi usum in sapiente8 esse nolitis.
35.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.