Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[107]
nihilne te delectat umquam
—video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum
per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem,
speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est,
haec leviora ponam: poe+ma,1 orationem cum aut2 scribis
aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi,
venatio, villa Luculli3—nam si “tuam” dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea,
quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te
sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in
eo4 perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,5 aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
Quod vero a te disputatum est6 maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia
solum sentiantur, qui id7 probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.