Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[105]
Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet,
ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide
ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.1 quid, si etiam iucunda
memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non [p. 80]
nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim
dicitur: 'Iucundi2 acti labores', nec male Euripides—
concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—: “Suavi/s laborum est praeteritorum
me/moria.”3 Sed ad bona praeterita redeamus. quae si
a vobis talia dicerentur, qualibus Caius4 Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane
probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque
ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab
eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.