Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[100]
Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam
modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam
ea cum summa eius philosophia1 nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a2 philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter
arteque3 in eo libro, quem modo nominavi, mortem
nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum
sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu
sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum
elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu,
id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.