Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
an ille tempus
aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore
facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas
omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in
musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et
a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si
essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo
melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi
artem tantam tamque et operosam1 et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii
indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea
putant usque ad senectutem esse discenda.
Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam
meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam2 mihi ea3 facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.