Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas
impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse
est!1 animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et [p. 26]
inanes2 divitiarum, gloriae, dominationis,3 libidinosarum
etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,
maerores, qui exedunt4 animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo,
quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum.
nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo
laborat, nemo igitur est non miser.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.