Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta
explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed
in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur
ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque
concedo, quod modo dicebas, cadere causa,1 si qui e
nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam
nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,2 eorum
tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus
referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et
voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus,
animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque
doleamus animo,3 cum corpore dolemus, fieri tamen
permagna accessio potest, si aliquod4 aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.5 quod idem
licet transferre in voluptatem, ut ea6 maior sit, si nihil
tale metuamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.