Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc
facillime perspici potest:
Constituamus aliquem magnis,
multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem
tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus1 dicere? inesse enim necesse est in eo,
qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec
dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in
longinquitate levis,2 in gravitate brevis soleat esse, ut
eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.