Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
At vero eos et accusamus et
iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti1 atque corrupti, quos dolores
et quas molestias excepturi sint, obcaecati2 cupiditate
non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga.
et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi
optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat,3 facere possimus, omnis voluptas assumenda
est, omnis dolor repellendus.4 temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus
saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus
maiores5 alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores6 repellat.
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos
nostros?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.