Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Tum Torquatus:
Prorsus, inquit, assentior; neque
enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia
aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi
molestum est, habeo quae velim.
An1 me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec
dicturum fuisse?
Utrum igitur percurri2 omnem Epicuri disciplinam
placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem3 tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
[p. 13]
permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet
novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.