Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura,
ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi
esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit,
ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed
ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
primus cognomen invenerit,1 aut torquem illum hosti
detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud
Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit2 filium, privavisse3 se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius
maiestatis atque imperii.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.