Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Epicurus autem, in quibus
sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod,
cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae
materia sit, ex qua1 quaeque res efficiatur, alterum, quae
vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt,
vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune
vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem
illa individua et solida corpora ferri deorsum2 suo pondere ad lineam,3 hunc naturalem esse omnium corporum
motum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.