Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43] animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.