Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. quid enim [p. 1006] ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? mortemne mihi minitaris,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.