Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Ac vereor interdum ne talium personarum cum
amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim
multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures
qui1 philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus
civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum
Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in
legatione illa nobili, quam ante2 censuram obiit,
Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem
requiro.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.