Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Sed1 fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne
est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam
Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi
reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius
primo non admodum probata ratio (quamquam floruit
cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore
dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem
confecta2 a Carneade. qui est quartus ab Arcesila;
audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed
[p. 35]
ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos,
et qui ilium audierant admodum floruerunt. e quibus
industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone,3 in
Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.