Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit
'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea
Alexandriae1 familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui
et Clitomachum multos annos et Philonem audierat,
homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et2 An-
[p. 32]
tiochum saepe disputantem audiebam — sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus
heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri
illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec
enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa
Philonis aut ea num vel e3 Philone vel ex ullo
Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis
tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari4
poterat, nam aderant mei familiares docti homines5
P. et C. Selii et Tetrilius6 Rogus, qui se illa audivisse
Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros
dicerent descripsisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.