Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur
paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata
videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle
ab Antiocho audita dicturum.'
'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem;
totam enim rem Catule Lucullo1 integram servatam
oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim
ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem
reconditiora desidero.'
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me
expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam
adversarium; sed quia non laboro quam quam2 valde
ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
dicam enim nec mea nec ea,3 in quibus non si non4
fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule,
ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone
labefacta5 est, mihi tamen videtur esse verissima. agam
igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res
est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno
studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer
expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.