Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
sed meos amicos in quibus est studium in
Graeciam mitto id est1 ad Graecos ire iubeo,2 ut ex [a]3
fontibus potius hauriant quam4 rivulos consectentur.
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim
magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris;
a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii5
nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis
veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice,
quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus,
in his ipsis antiquitatum prooemiis6 philosophiae
more7 scribere voluimus,8 si modo consecuti sumus.'
3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.