Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Sequitur de captis pecuniis et de ambitu
[leges]. Quae cum magis iudiciis quam uerbis sancienda sint, adiungitur: 'noxiae poena par esto'
ut in suo uitio quisque plectatur, uis capite, auaritia
multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur.
Extremae leges sunt nobis non usitatae, rei publicae
necessariae. Legum custodiam nullam habemus,
itaque eae leges sunt, quas apparitores nostri uolunt:
a librariis petimus, publicis litteris consignatam
memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc
diligentius, apud quos nomophylaces creabantur, nec
ei solum litteras (nam id quidem etiam apud maiores
nostros erat), sed etiam facta hominum obseruabant
ad legesque reuocabant.