[37]
Quam ob
rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi
Romani, sed aut repetimus ereptas, aut nouas scribimus, non quid hoc populo obtineri possit, sed quid
optimum sit, tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis
culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse
dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec
enim mihi placet nec Attico nostro, quantum e uultu
eius intellego.
17. Atticus
Mihi uero nihil umquam populare placuit, eamque optimam rem publicam esse
dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potestate optimorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics