Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
Vno in genere relinqui uidebatur uocis
suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam,
doluitque, quoad uixit, se, ut opprimeret C. Popillium, nocuisse rei publicae. Et auus quidem noster
singulari uirtute in hoc municipio, quoad uixit,
restitit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem auiam
nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat
enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos
post filius eius Marius in Aegaeo excitauit mari. Ac
nostro quidem auo, cum res esset ad senatum delata,
M. Scaurus consul: 'Vtinam, inquit, M. Cicero, isto
animo atque uirtute in summa re publica nobiscum
uersari quam in municipali maluisses!'