Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Sunt enim quattuor leges tabellariae,
quarum prima de magistratibus mandandis: ea est
Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta
biennio post Cassia est de populi iudiciis, a nobili
homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim,
dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari
ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis
legibus ac uetandis, seditiosi atque inprobi ciuis, cui
ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit
adferre.