[34]
Quintus
Quanquam, frater, bona tua uenia
dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et
obest saepissime rei publicae, cum aliquid uerum et
rectum esse dicitur, sed obtineri, id est obsisti posse
populo, negatur. Primum enim obsistitur cum agitur
seuere; deinde ui opprimi in bona causa est melius
quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem
auctoritatem optimatium tabellariam legem
abstulisse? Quam populus liber numquam desiderauit,
idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitauit. Itaque grauiora iudicia de potentissimis hominibus extant uocis quam tabellae. Quam ob rem
suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda
fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua
bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella uitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rogationi
neque lator quisquam est inuentus nec auctor umquam bonus.
16.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics