[33]
Proximum autem est de suffragiis, quae
iubeo 'nota esse optimatibus, populo libera.'
Atticus
Ita mehercule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex aut quid uerba ista uellent.
Marcus
Dicam, Tite, et uersabor in re difficili
ac multum et saepe quaesita, utrum suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando sciscendaque
in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset.
Quintus
An etiam id dubium est? Vereor ne
a te rursus dissentiam.
Marcus
Non facies, Quinte. Nam ego in ista
sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit
in suffragiis uoce melius; sed obtineri num possit, uidendum est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics