[30]
Atticus
Locus certe non deerit, quoniam
tenes ordinem legum; tempus uero largitur longitudo
diei. Ego autem etiam si praeterieris, repetam a te
istum de educatione et de disciplina locum.
Marcus
Tu uero et istum, Attice, et si quem
alium praeterii.
'Ceteris specimen esto.' Quod si tenemus, seruamus omnia. Vt enim cupiditatibus principum et uitiis
infici solet tota ciuitas, sic emendari et corrigi continentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus L.
Lucullus ferebatur quasi commodissime respondisset,
cum esset obiecta magnificentia uillae Tusculanae,
duo se habere uicinos, superiorem equitem Romanum,
inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae
uillae, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris
ordinis essent liceret. Non uides, Luculle, a te id
ipsum natum ut illi cuperent? quibus, id si tu non
faceres, non liceret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics