[27]
Marcus
Deinceps idcirco omnibus
magistratibus auspicia et iudicia data sunt; iudicia,
ut esset populi potestas ad quam prouocaretur, auspicia, ut multos inutiles comitiatus probabiles impedirent morae. Saepe enim populi impetum iniustum
auspiciis di immortales represserunt.
Ex iis autem qui magistratum ceperunt, quod senatus efficitur, populare est sane neminem in summum
locum nisi per populum uenire, sublata cooptatione
censoria. Sed praesto est huius uitii temperatio, quod
senatus lege nostra confirmatur auctoritas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics