[26]
Quodsi is casus
fuisset rerum, quas pro salute rei publicae gessimus,
ut non omnibus gratus essem, et si nos multitudinis
furentis inflammata inuidia pepulisset tribuniciaque
uis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem,
Saturninus in Metellum incitasset, id ferremus, o
Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fuerunt (qui hoc facere iubent),
quam clarissimi uiri qui, illa urbe pulsi, carere ingrata
ciuitate quam manere in improba maluerunt. Pompeium uero quod una ista in re non ita ualde probas,
uix satis mihi illud uideris attendere non solum ei quid
esset optimum uidendum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic ciuitati
illam potestatem: quippe quam tanto opere populus
noster ignotam expetisset, qui posset carere cognita?
Sapientis autem ciuis fuit, causam nec perniciosam
et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose
populari ciui non relinquere.—Scis solere, frater,
in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici
'Admodum' aut 'Prorsus ita est'.
Quintus
Haud equidem adsentior. Tu tamen
ad reliqua pergas uelim.
Marcus
Perseueras tu quidem et in tua uetere
sententia permanes.
Atticus
Nec mehercule ego sane a Quinto
nostro dissentio. Sed ea quae restant, audiamus.
12.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics