[18]
'Domum cum laude redeunto.' Nihil
enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque
ex hostibus neque a sociis reportandum.
Iam illud apertum est profecto, nihil esse turpius
quam [est] quemquam legari nisi rei publicae causa.
Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas
persequuntur. In hominibus est hoc fortasse uitium.
Sed quaero quid reapse sit turpius, quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei
publicae munere? Quod quidem genus legationis ego
consul, quamquam ad commodum senatus pertinere
uidebatur, tamen adprobante senatu frequentissimo,
nisi mihi leuis tribunus plebis tum intercessisset,
sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diuturnitate sublata.
Sed iam si placet de prouinciis decedatur, in
Vrbemque redeatur.
Atticus
Nobis uero placet, sed iis qui in prouinciis sunt, minime placet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics