Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
Quocirca
Pittacus omnino accedere quemquam uetat in funus
alienorum. Sed ait rursus idem Demetrius increbuisse
eam funerum sepulcrorumque magnificentiam, quae
nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege
minuit ipse. Fuit enim hic uir, ut scitis, non solum
eruditissimus, sed etiam ciuis de re publica maxime
meritus tuendaeque ciuitatis peritissimus. Is igitur
sumptum minuit non solum pecunia sed etiam tempore: ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem
nouis finiuit modum; nam super terrae tumulum
noluit quidquam statui, nisi columellam tribus cubitis nec altiorem aut mensam aut labellum, et huic
procurationi certum magistratum praefecerat.
27.