[46]
Atticus
Ita credo. Sed tamen hoc magis
eas res et memini et exspecto, quod et ad pontificium ius et ad ciuile pertinent.
Marcus
Vero, et a peritissimis sunt istis de
rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni
sermone nostro, quod ad cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo, quoad potero, eius
ipsius generis ius ciuile nostrum; sed ita, locus ut ipse
notus sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris, ut non
difficile sit, qui modo ingenio possit moueri,
quaecumque noua causa consultatioue acciderit, eius tenere
ius, quom scias a quo sit capite repetendum.
19.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics