Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Deinceps in lege est, ut de ritibus patriis
colantur optuma. De quo cum consulerent Athenienses
Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tenerent, oraclum editum est 'eas quae essent in more
maiorum'. Quo cum iterum uenissent maiorumque
morem dixissent saepe esse mutatum, quaesissentque
quem morem potissimum sequerentur e uariis, respondit 'optumum'. Et profecto ita est ut id habendum
sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optumum.
Stipem sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies
propriam Idaeae Matris excepimus. Implet enim
superstitione animos et exhaurit domus.
Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro, commendatum aliquid
rapuerit.