Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
Iam ludi publici, quoniam sunt cauea circoque
diuisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu
et luctatione curriculisque equorum usque ad certam
uictoriam in circo constitutae; cauea cantui uacet et
fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint, ut lege
praescribitur. Adsentior enim Platoni, nihil tam facile
in animos teneros atque mollis influere quam uarios
canendi sonos, quorum dici uix potest quanta sit uis
in utramque partem. Namque et incitat languentes et
languefacit excitatos, et tum remittit animos, tum
contrahit; ciuitatumque hoc multarum in Graecia
interfuit, antiquom uocum conseruari modum; quarum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati
cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque deprauati, ut quidam putant, aut cum seueritas eorum ob
alia uitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque
mutatis etiam huic mutationi locus.