Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi
patres.
Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos
Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos,
quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.
11. Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere
uoluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem ciuitatibus, si quidem et illud bene dictum est a
Pythagora doctissimo uiro, 'tum maxume et pietatem et religionem uersari in animis, cum rebus diuinis
operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus
in septem fuit, 'homines existimare oportere omnia
quae cernerent deorum esse plena', fieri enim omnis
castiores, ueluti quom in fanis essent, et maxime religiosos. Est enim quadam opinione species deorum in
oculis, non solum in mentibus.