[24]
Atticus
Suade igitur si placet istam ipsam
legem, ut ego 'utei tu rogas' possim dicere.
Marcus
Ain tandem, Attice? Non es dicturus
aliter?
Atticus
Prorsus maiorem quidem rem nullam
sciscam aliter, in minoribus, si uoles, remittam hoc
tibi.
Quintus
Atque mea quidem eadem sententia est.
Marcus
At ne longum fiat uidete.
Atticus
Vtinam quidem! Quid enim agere
malumus?
Marcus
Caste iubet lex adire ad deos, animo
uidelicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam
corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum animus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora
adhibeantur, multo esse in animis id seruandum magis.
Nam illud uel aspersione aquae uel dierum numero
tollitur, animi labes nec diuturnitate euanescere, nec
amnibus ullis elui potest.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics