[9]
Atticus
Quid? Ad cetera quae scripsisti
plura quam quisquam e nostris, quod tibi tandem
tempus uacuum fuit concessum?
Marcus
Subsiciua quaedam tempora incurrunt,
quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusticandum dati sint, ad eorum numerum adcommodentur
quae scribimus. Historia uero nec institui potest nisi
praeparato otio, nec exiguo tempore absolui, et ego
animi pendere soleo, cum semel quid orsus, [si] traducor alio, neque tam facile interrupta contexo
quam absoluo instituta.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics